| te dvce vel Auguste, vel Pollio, vel Salonine. <'duce'>, | 4.13.1 |
| id est auctore. sceleris vestigia n. bene nullum vult esse | |
| praesentium temporum vitium, sed reliquias dicit esse superioris | |
| aetatis. sic in georgicis cum laudaret Augustum et carpsisset tem- | |
| pora, dicens "vicinae ruptis inter se legibus urbes | 5 |
| arma ferunt, saevit toto Mars inprobus orbe", intulit "fertur | |
| equis auriga neque audit currus habenas", ut ostenderet tan- | |
| tas esse reliquias praeteritorum malorum, ut ne ab optimo quidem | |
| rectore sedari posse viderentur. vestigia autem scelerum dicit bella | |
| civilia, quae gessit Augustus contra Antonium apud Mutinam, contra | 10 |
| L. Antonium autem, fratrem Antonii, apud Perusiam; contra Sex- | |
| tum Pompeium, filium Pompei, in freto Siciliensi; contra Brutum | |
| et Cassium in Thessalia; contra Antonium et Cleopatram in Epiro | |
| apud Actium promuntorium {⁴³iuxta Leucaten}⁴³. |