| et longo post tempore venit, postqvam nos ama- | 1.29.1 |
| ryllis h. g. r. iungendum est hoc totum: nam duplici ratione | |
| tempus ostendit, quo eum libertas aspexerit, id est quando | |
| coepit secare barbam, et relicta Galatea Amaryllidis amore deti- | |
| neri. allegoricos autem hoc dicit, postquam relicta Mantua Ro- | 5 |
| mam me contuli: nam Galateam Mantuam vult esse, Romam | |
| Amaryllida. et bene tempora, quasi rusticus, computat a barbae | |
| sectione. longo post tempore aut archaismos est; antiqui | |
| enim 'post' 'ante' 'circum' etiam ablativo iungebant, quod hodie | |
| facere minime possumus: aut 'longopost' una pars est orationis, ut | 10 |
| sit sensus, venit tempore longopost, sicut multominus, multomagis, | |
| postmodo: Horatius "postmodo, quod mi obsit, clare multum- | |
| que locuto". et 'longopost', ut postposita videatur esse praepositio | |
| et in unitatem coacta. |