alter erit tvm tiphys {⁴³vel re vera Tiphys, vel qualis Ti- 4.34.1
phys, Argonautarum gubernator. sane}⁴³ specialia pro generalibus po-
nit: nam per Tiphyn quemcumque gubernatorem accipimus, per
Argo quamcumque navem, per Troiam quamcumque civitatem, per
Achillem quemcumque virum fortem. videtur tamen locus hic dictus 5
per apocatastasin, id est per omnium rerum revolubilitatem, ex si-
derum ratione venientem, ut diximus supra. {⁴³sane fabula de
hoc gubernatore talis est: Pelias cum accepisset responsum ab Apolline,
fore ut ab eo privaretur regno et vita, qui altero pede nudo ei sacri-
ficanti occurrisset, forte vidit Iasonem nudo pede venisse, qui dum Iu- 10
nonem, transmutatam in anuis speciem, credens mortalem, petentem per
vadum fluminis transferret, alteram ex caligis in limo amiserat. igitur
Pelias, metuens ex responsis fata, iussit eum Colchos proficisci ad pe-
tendam auream pellem arietis, qui Phrixum et Hellen Colchos pertule-
rat. qui fabricata navi, quam ab Argo fabricatore Argo appellavit, 15
contractaque iuventute Graeciae, Tiphyn habuit gubernatorem. sane
quidam Argo a celeritate dictam volunt, unde verso in latinum verbo,
argutos celeres dici. socii vero Iasonis Minyae appellati sunt vel ab
agro huius nominis Colchorum, vel quod multi ex quadam Minya nati
Iasoni se coniunxerint, vel quod Minya Iasoni materna avia fuerit. 20
qui autem cum Iasone profecti sint, apud eos qui de fabulis scripse-
runt, plenius invenitur.}⁴³