| {⁴³ipse sed in pratis a. i. s. r. m. i. c. m. v. l. hoc in hono- | 4.43.1 |
| rem vel laudem Augusti refert. traditur enim in libris Etruscorum, | |
| si hoc animal miro et insolito colore fuerit infectum, omnium rerum | |
| felicitatem imperatori portendi. 'ipse' autem quod addidit, non vacat: | |
| nam sunt quaedam pronomina, quae addita nominibus faciunt digni- | 5 |
| tatem, ut "ipse modo Aeneas" et "Turnus ego". sane in Numae le- | |
| gibus cautum est, ut, siquis inprudens occidisset hominem, pro capite | |
| occisi agnatis eius in cautione offerret arietem. ergo hic bene videtur | |
| arieti dignitatem dare dicendo 'ipse', qui oblatus homicidam crimine | |
| homicidii possit exsolvere. iam significat 'modo'.}⁴³ | 10 |