| sive svb incertas z. m. v. dicit quidem verecunde se illi | 5.5.1 |
| obtemperare debere, ostendit tamen quid sibi placeat: nam ex ipsa | |
| laude antri et ex arborum vituperatione, quarum incertas umbras | |
| dicit, ostendit suam sententiam esse meliorem. incertae autem | |
| umbrae sunt et ex solis circuitu et ex mobilitate ventorum; quod | 5 |
| ipse etiam dicit 'zephyris motantibus {⁴³umbras}⁴³'. {⁴³sane 'succedimus' et | |
| dativo et accusativo casibus, secutus tam veterem quam nostram con- | |
| suetudinem suo more iungit 'sive umbras succedimus sive antro', cum | |
| alibi secutus tantum antiquos dativo tantum succedere iunxerit: "ac no- | |
| stris succede penatibus" et "successitque gemens stabulis". Sal- | 10 |
| lustius tamen 'succedere' accusativo iunxit, sed ubi 'prope' significat: | |
| "cum murum hostium successisset, poenas dederat", hoc est cum | |
| prope murum accessisset. 'succedere' autem idem significat quod et | |
| 'subire', id est penitus intrare.}⁴³ |