| en qvattvor aras ecce dvas tibi daphni dvas alta- | 5.66.1 |
| ria phoebo feci, inquit, aras quattuor: tibi, o Daphni, do duas, | |
| et duas aras Apollini, quae sint altaria. novimus enim, aras et | |
| diis esse superis et inferis consecratas, altaria vero esse superno- | |
| rum tantum deorum, quae ab altitudine constant esse nominata: | 5 |
| quae nunc dat Apollini, quasi deo; Daphnidi vero aras ponit: nam | |
| licet eum dixerit deum, tamen mortalem fuisse manifestum est. | |
| sane quaeritur, cur duo altaria Apollini se positurum dicat, cum | |
| constet supernos deos impari gaudere numero, infernos vero pari, | |
| ut "numero deus impare gaudet", quod etiam ponti- | 10 |
| ficales indicant libri. sed constat secundum Porphyrii librum, quem | |
| Solem appellavit, triplicem esse Apollinis potestatem, et eundem | |
| esse Solem apud superos, Liberum patrem in terris, Apollinem | |
| apud inferos. unde etiam tria insignia circa eius simulacrum vide- | |
| mus: lyram, quae nobis caelestis harmoniae imaginem monstrat; | 15 |
| grypem, quae eum etiam terrenum numen ostendit; sagittas, quibus | |
| infernus deus et noxius indicatur, unde etiam Apollo dictus est | |
| ἀπὸ τοῦ ἀπολλύειν. hinc est quod et Homerus eundem tam pesti- | |
| lentiae dicit quam salutis auctorem, et Horatius ait "condito mi- | |
| tis placidusque telo supplices audi pueros, Apollo": unde | 20 |
| Vergilius, rationis huius peritus, per altaria supernum numen | |
| ostendit, per parem numerum infernam indicat potestatem. {⁴³Varro | |
| diis superis altaria, terrestribus aras, inferis focos dicari adfirmat. alii | |
| 'altaria' eminentia ararum et ipsa libamina, ut "paterisque altaria | |
| libant".}⁴³ | 25 |