| ECLOGA SEXTA. | |
| {⁴³prima syracosio character mixtus; nam et poeta praefatur et | 6.1.1 |
| cantare Silenus inducitur. syracosio quia Theocritum praecipue | |
| sequitur, quamvis multi alii bucolica scripserint. lvdere versv ut | |
| ipse ait "carmina qui lusi pastorum".}⁴³ prima syracosio di- | |
| gnata est l. v. nostra Romana, inquit, musa non erubuit se | 5 |
| silvis ante committere, id est imitari Theocritum Syracusanum et | |
| bucolica scribere. 'Syracosio' autem graece ait: nam latine 'Syra- | |
| cusanus' dicimus. 'nostra', id est Romana, ut "tu quoque litori- | |
| bus nostris". et 'dignata est' sic dixit, quasi ex loco superiore. | |
| {⁴³ostendit ergo se primum post Theocritum bucolica scripsisse.}⁴³ | 10 |