| cvm canerem reges et proelia cum canere vellem. et | 6.3.1 |
| significat aut Aeneidem aut gesta regum Albanorum, quae coepta | |
| omisit nominum asperitate deterritus. {⁴³alii Scyllam eum scribere | |
| coepisse dicunt, in quo libro Nisi et Minois, regis Cretensium, bellum | |
| describebat; alii de bellis civilibus dicunt; alii de tragoedia Thyestis.}⁴³ | 5 |
| cynthivs Apollo a Cyntho monte Deli, in quo natus est. avrem | |
| vellit id est movit: alibi "postesque a cardine vellit". 'aurem' | |
| autem ideo, quia memoriae consecrate est, ut frons Genio, digiti | |
| Minervae, genua Misericordiae. |