{⁴³sangvineis frontem moris et t. p. multi ob hoc dictum pu-
|
6.22.1
|
tant, quod robeus color deorum sit: unde et triumphantes facie miniata,
|
|
et in Capitolio Iuppiter in quadrigis miniatus. et bene 'pingit', non
|
|
'inquinat'; nam iam vigilantem dixerat. sane fabula de moro talis est:
|
|
Pyramus et Thisbe fuere ut forma pares, ita amore coniuncti: quos
|
5
|
vicinos paries dividebat, cuius rima praestabat colloquium. cum amor
|
|
crevisset ad cupiditatem, placuit ut utrique noctu extra domos procede-
|
|
rent locumque coeundi statuerent ad arborem, quae ante erat albis fru-
|
|
ctuosa pomis. et cum prior venisset Thisbe ad locum, vidit leam. dum
|
|
mortem fugit, vestem reliquit. in qua veste fera exercuit iram suam
|
10
|
cruorisque ferae alicuius paulo ante occisae reliquit vestigia in pallio
|
|
puellae. qua veste visa Pyramus cruentata, ratus interfectam esse
|
|
Thisben, ob amorum ardorem se interfecit. quem praegressa e latebra
|
|
ut vidit Thisbe exanimem, amplexa eius corpus se interfecit. ex quo-
|
|
rum cruore dicitur arbor infecta: nam quae ante gerebat poma alba,
|
15
|
nunc sanguinea.}⁴³
|
|