| namqve canebat vti magnvm per inane coacta semina | 6.31.1 |
| variae sunt philosophorum opiniones de rerum origine: nam alii | |
| dicunt omnia ex igne procreari, ut Anaxagoras; alii ex umore, ut | |
| Thales Milesius, unde est "Oceanumque patrem"; alii ex quattuor | |
| elementis, ut Empedocles, secundum quem ait Lucretius | 5 |
| "ex imbri, terra atque anima nascuntur et igni". Epicurei | |
| vero, quos nunc sequitur, nihil horum comprobant, sed dicunt duo | |
| esse rerum principia, corpus et inane: omne enim quod est, aut | |
| continet aut continetur. et corpus volunt esse atomos, id est quas- | |
| dam minutissimas partes, quae τομὴν, id est sectionem, non reci- | 10 |
| piunt, unde et atomi dictae sunt: quas Lucretius minutiores dixit | |
| esse illis corpusculis, quae in infusis per fenestram radiis solis vi- | |
| demus; dicit enim illas nec visum posse recipere. inane vero di- | |
| cunt spatium, in quo sunt atomi. de his itaque duobus principiis | |
| volunt quattuor ista procreari, ignem, aerem, aquam, terram, et ex | 15 |
| his cetera, ut illa duo elementa, {⁴³atomi et inane,}⁴³ sint, haec vero | |
| quattuor syntheta, id est composita ex illis duobus, praestent ori- | |
| ginem aliis omnibus rebus. hac autem ratione comprobatur, ex | |
| atomis et inani omnia esse, quod nihil est in rerum natura, quod | |
| non et corpus habeat, et quia recipit sectionem, indicet etiam in- | 20 |
| anitatem. {⁴³ergo}⁴³ 'uti magnum per inane coacta semina' canebat, | |
| inquit, mundi principium, id est quemadmodum coactae et collectae | |
| atomi per magnum inane fuissent origo ignis, aeris, terrarum et | |
| maris; nam 'semina' atomos dicit. dicimus autem 'haec atomus' | |
| et 'hae atomi'. | 25 |