{⁴³altivs atqve cadant s. n. i.}⁴³ quemadmodum cadant imbres 6.38.1
nubibus in altum levatis: naturale enim est, ut nubes cum coepe-
rint soli esse vicinae, eius calore solvantur in pluvias: unde et in
georgicis ait de signis serenitatis "at nebulae magis ima
petunt". bonum sane secutus est ordinem, ut post solis et pluvia- 5
rum commemorationem diceret, ortas silvas et animalia cuncta
procreata.