a virgo infelix ad hoc pertinet quod ait 'solatur', ut 6.47.1
quod amat taurum, fortunae magis videatur esse, quam morum.
virgo autem, ut diximus supra, a viridiore aetate; nam
iam mater fuerat Phaedrae, Ariadnes {⁴³et}⁴³ Androgei. {⁴³Calvus in Io
"a virgo infelix, herbis pasceris amaris". quidam 'virgo' non 5
quod virum illo tempore non haberet, sed quia talis ei poena iam vir-
gini destinata sit, intellegunt, ob iram scilicet Veneris, quae irata Soli,
quod se, ut quidam volunt, Anchisae, ut alii, Marti coniunctam pro-
didisset, subolem eius inhonestis amoribus subiecit, ut Circen, Medeam,
Pasiphaen. et hoc dicit, in illa commiserabili dementia feliciores fuisse, 10
quae se animalia credebant, quam Pasiphaen, quae cum sciret se ho-
minem, taurum sectabatur. qvae te dementia cepit hic obiurgare
magis quam consolari videtur. an quia consolantis et hoc officium est,
ut merentem strictim et obiurget?}⁴³