ilice svb nigra vel umbrosa, vel re vera 'nigra': nam 6.54.1
talis est. pallentes rvminat herbas revomit et denuo consu-
mit: {⁴³"atque iterum pasto pascitur ante cibo", sic Ovidius.}⁴³ rumi-
natio autem dicta est a rumine, eminente gutturis parte, per quam
demissus cibus a certis revocatur animalibus. 'pallentis' autem vel 5
aridas, vel quae ventris calore propria viriditate caruerunt.