| tvm phaethontiadas Clymenes et Solis filias, quae dum | 6.62.1 |
| extinctum fratrem flerent, conversae sunt in arbores: ut hoc loco | |
| dicit, in alnos, ut in decimo, in populos; ubi etiam plenius | |
| hanc diximus fabulam. mira autem est canentis laus, ut quasi non | |
| factam rem cantare, sed ipse eam cantando facere videatur. {⁴³sane | 5 |
| ingeniose hominis mentionem cum re, quae animam non habet, miscuit. | |
| sorores Phaethontis sucina flevisse dicuntur. et quidam alnos poetica | |
| consuetudine pro populis accipiunt.}⁴³ |