| grynei nemoris dicatvr origo Gryneum nemus est in | 6.72.1 |
| finibus Ioniis, Apollini {⁴³a Gryno filio}⁴³ consecratum: {⁴³vel a Grynio, | |
| Moesiae civitate, ubi est locus arboribus multis iucundus, gramine flo- | |
| ribusque variis omni tempore vestitus, abundans etiam fontibus. quae | |
| civitas nomen accepit a Gryno, Eurypyli filio, qui regnavit in Moesia, | 5 |
| qui adversus Troianos Graecis auxilium tulit: Eurypylus namque filius | |
| Telephi, Herculis et Auges filii, ex Astyoche, Laomedontis filia, fuit, | |
| qui Grynum procreavit. is cum patris occupasset imperium et bello a | |
| finitimis temptaretur, Pergamum, Neoptolemi et Andromaches filium, | |
| ad auxilium de Epiro provocavit: a quo defensus, victor duas urbes | 10 |
| condidit, unam Pergamum de nomine Pergami, alteram Grynium ex | |
| responso Apollinis. in hoc nemore Calchantem vites serentem quidam | |
| augur vicinus praeteriens dixit errare: non enim fas esse novum vinum | |
| inde gustare. at is opere absoluto vindemiaque facta cum ad cenam | |
| vicinos eumque ipsum augurem invitasset, protulit vinum, et cum diis | 15 |
| libare in focum vellet, dixit se non solum poturum, sed etiam diis da- | |
| turum et convivis; cui ille eadem, quae ante, respondit. ob hoc deri- | |
| dens eum Calchas adeo ridere coepit, ut repente intercluso spiritu po- | |
| culum abiceret. Varro ait, vincla detrahi solita, id est compedes cate- | |
| nasque et alia, qui intrarunt in Apollinis Grynei lucum, et fixa ar- | 20 |
| boribus.}⁴³ in quo {⁴³luco}⁴³ aliquando Calchas et Mopsus dicuntur de | |
| peritia divinandi inter se habuisse certamen: et cum de pomorum | |
| arboris cuiusdam contenderent numero, stetit gloria Mopso: cuius | |
| rei dolore Calchas interiit. hoc autem Euphorionis continent car- | |
| mina, quae Gallus transtulit in sermonem latinum: unde est illud | 25 |
| in fine, ubi Gallus loquitur "ibo et Chalcidico quae sunt | |
| mihi condita versu carmina"; nam Chalcis civitas est Euboeae, | |
| de qua fuerat Euphorion. {⁴³dicatvr laudetur.}⁴³ |