| terei pro 'Tereï': nam per synaeresin dictum est, sicut | 6.78.1 |
| supra "furtumque Promethei" pro 'Prometheï'. Tereus autem | |
| rex Thracum fuit, qui cum {⁴³Atheniensibus tulisset auxilium ac}⁴³ Pan- | |
| dionis, Athenarum regis, filiam, Procnen nomine, duxisset uxorem | |
| et post aliquantum tempus ab ea rogaretur, ut sibi Philomelam | 5 |
| sororem {⁴³suam}⁴³ videndam accersiret, profectus Athenas dum adducit | |
| puellam, eam vitiavit in itinere et ei linguam, ne facinus indicaret, | |
| abscidit, {⁴³inclusamque in stabulis reliquit, ementitus coniugi eam per- | |
| isse naufragio}⁴³. illa tamen rem in veste suo cruore descriptam misit | |
| sorori: qua cognita Procne Itym filium interemit et patri epulan- | 10 |
| dum adposuit. {⁴³alii Tereum finxisse socero dicunt, Procnen uxorem | |
| mortuam, et petisse Philomelam in matrimonium, et hoc dolore con- | |
| pulsam Procnen occidisse filium et epulandum patri apposuisse. quas | |
| cum Tereus agnito scelere insequeretur,}⁴³ omnes in aves mutati sunt: | |
| Tereus in upupam, Itys in fassam, Procne in hirundinem, Philo- | 15 |
| mela in lusciniam. {⁴³quidam tamen eas navibus effugisse periculum et | |
| ob celeritatem fugae aves appellatas volunt.}⁴³ |