evrotas fluvius Laconum, qui {⁴³audita}⁴³ ab Apolline suas 6.83.1
edocet lauros, quibus eius plenae sunt ripae. {⁴³ibi namque templum
Apollinis est; nam hunc fluvium Hyacinthi causa Apollo dicitur amasse.
'lauros' vero multi pro vatibus accipiunt.}⁴³