| hvc mihi d. scilicet circa eam partem, in qua Daphnis se- | 7.6.1 |
| debat. teneras defendo a frigore myrtos varie hic locus | |
| exponitur. nam alii simpliciter accipiunt: dum myrtos tego et | |
| tueor, ne eas frigus exurat. alii, qui aestatis illud fuisse asserunt | |
| tempus, dicunt: 'defendo a frigore' tego contra frigus futurum. | 5 |
| alii dicunt: 'dum defendo', id est dum mihi ad defensaculum prae- | |
| paro 'myrtos a frigore', id est quae sunt sine frigoribus; solent | |
| enim pastores vindicare sibi loca aliqua propter frigus futurum. |