| {⁴³nymphae noster amor libethrides a fonte Boeotiae <Libe- | 7.21.1 |
| thro vel a> Libethro poeta, qui primus harmoniam tradidit et aram | |
| musis consecravit. alii <Libethron> locum, in quo Hesiodus natus est, | |
| alii templum Libethridum musarum dicunt, quod a Piero, Apollinis | |
| filio, consecratum est.}⁴³ nymphae noster a. libethrides Libe- | 5 |
| thros fons est, ubi coluntur musae, et sic ait 'Libethrides', ac si | |
| diceret Hippucrenides a fonte Hippucrene. ut autem poetae invo- | |
| cent nymphas, sicut hoc loco, item in fine "extremum | |
| hunc Arethusa mihi concede laborem", haec ratio est, quod | |
| secundum Varronem ipsae sunt nymphae quae et musae: {⁴³nam et in | 10 |
| aqua consistere dicuntur, quae de fontibus manat, sicut existimaverunt | |
| qui camenis fontem consecrarunt; nam eis non vino, sed aqua et lacte | |
| sacrificari solet:}⁴³ nec inmerito: nam aquae motus musicen efficit, ut | |
| in hydraulia videmus. sane sciendum, quod idem Varro tres tan- | |
| tum musas esse commemorat: unam, quae ex aquae nascitur motu; | 15 |
| alteram, quam aëris icti efficit sonus; tertiam, quae mera tantum | |
| voce consistit. et multi volunt in hac ecloga esse allegoriam, ut | |
| Daphnis sit Caesar, Corydon Vergilius, Thyrsis vero, qui vincitur, | |
| Vergilii obtrectator, scilicet aut Bavius aut Anser aut Maevius, | |
| {⁴³pessimi}⁴³ poetae. | 20 |