nascentem poetam verecunde locutus est, non iam poe- 7.25.1
tam dicens, sed nascentem. sane hoc loco carmen exprimitur
amoebaeum: nam cum Corydon petisset ut esset Codri similis, hic
se adeo Codrum superare dicit, ut in se eius invidiam possit mo-
vere. hedera autem coronantur poetae, vel quasi Libero consecrati, 5
qui et ut Bacchae insaniunt: sic Horatius "ut male sanos ad-
scripsit <Liber> satyris faunisque poetas": vel quod semper
virent hederae, sicut carmina aeternitatem merentur.