| si proprivm hoc fverit quod supra petierat, scilicet ut | 7.31.1 |
| talia carmina faceret qualia Codrus effecerat. {⁴³'proprium' sane veteres | |
| perpetuum, stabile, firmum dicebant: Terentius "ego deorum vitam ea | |
| propter sempiternam esse arbitror, quod eorum voluptates | |
| propriae sunt", id est firmae et perpetuae; et in Phormione | 5 |
| "curavi propria ut potiretur"; et ipse "propriamque dicabo", et | |
| "da propriam, Thymbraee, domum": sic et hic 'proprium'. alii hunc | |
| Miconem alieni pecoris custodem volunt et sic dicere: interim hoc tibi | |
| caput Delia dedico; si proprium hoc meum pecus fuerit, plus dabo, id | |
| est simulacrum faciam. levi polito.}⁴³ levi de marmore tota | 10 |
| solent enim plerumque caput tantum vel thoraca facere. {⁴³sane in | |
| libris sacrorum refertur, sacrum dici quod rite sacratur, ut aedes, areae, | |
| simulacra, dona. hic ergo cum dicit 'levi de marmore tota Puniceo | |
| stabis suras evincta cothurno', eodem modo et de Priapo dictum debe- | |
| mus accipere. hic etiam caput apri pro dono offertur. dona autem | 15 |
| oblata numinibus tamdiu sacra sunt et dona possunt dici, quamdiu non | |
| fuerint profanata.}⁴³ |