| sinvm lactis sinus genus est vasis: quod cum significa- | 7.33.1 |
| mus, 'si' producitur; cum vero gremium significamus, 'si' corripi- | |
| mus. {⁴³Varro de vita populi Romani "aut lepestam aut galeolam | |
| aut sinum dicebant: tria enim <haec similia sunt>, pro qui- | |
| bus nunc acratoforon dicitur": Atta in Megalensibus "nempe ad | 5 |
| mensam ubi sermo de sinu solet suboriri".}⁴³ sane notandum, ha- | |
| beri considerationem divinarum personarum. nam ille supra cum | |
| veneratione locutus est apud numen severum, contra hic iocatur, | |
| quia alloquitur numen, quod iocis gaudere manifestum est. Pria- | |
| pus autem deus Lampsacenus est Hellesponti, qui hortos tuetur. | 10 |
| liba placentas. |