| nerine galatea {⁴³amica Corydonis nobilis. et hoc dicit:}⁴³ o | 7.37.1 |
| amica, quae talis es, qualis fuit Galatea {⁴³nympha. quam cum Poly- | |
| phemus cyclops adamasset, primum concubitum eius precibus expetivit, | |
| mox vim adhibere conatus est: quem illa in mare se praecipitando ef- | |
| fugit. cyclops autem cum eam de mari non posset evocare, Acin, quem | 5 |
| nympha diligebat, ictu petrae interemit: cuius cruorem Galatea vertit | |
| in fluvium, qui eius retinet nomen}⁴³. 'Nerine' autem patronymicon est | |
| graecum: nam feminina patronymica aut in 'ias' exeunt, ut Pelias; | |
| aut in 'eis', ut Atreis; aut in 'ne', ut Nerine, Adrestine. {⁴³alii pro | |
| 'Nereis' accipiunt.}⁴³ thymo mihi dvlcior hyblae vel odore thymi | 10 |
| Hyblaei, vel melle Hyblaeo, ut a materia rem ipsam dixerit: nam | |
| apibus, non hominibus dulcis est thymus. |