{⁴³popvlvs alcidae gratissima quia ea velatus ab inferis rediit: 7.61.1
quam Homerus ἀχερωΐδα dicit, ab Acheronte ad superos translatam:
qua corona usus, duplici colore foliorum geminos labores <superorum>
inferorumque testatus est. de hac sane arbore fabula talis est: Leuce,
Oceani filia, inter nymphas pulcherrima fuit. hanc Pluton adamavit 5
et ad inferos rapuit. quae postquam apud eum completo vitae suae
tempore mortua est, Pluton tam in amoris, quam in memoriae sola-
cium in Elysiis piorum campis leucen nasci arborem iussit, ex qua,
sicut dictum est, Hercules se, revertens ab inferis, coronavit.}⁴³