| ECLOGA OCTAVA. | |
| pastorvm mvsam apud Theocritum est una ecloga, quae | 8.1.1 |
| appellatur φαρμακεύτρια, in qua inducitur mulier quaedam sacris | |
| quibusdam pervertens mentem amatoris, a quo spernebatur: quam | |
| Vergilius transtulit ad huius eclogae ultimam partem. prima enim | |
| eius pars conquestionem solam habet amatoris decepti, quem nu- | 5 |
| bendo alteri antiqua sponsa fefellit. 'musam' {⁴³ergo}⁴³ cantilenam amo- | |
| rum, quos inter se cecinerunt. |