atqve hanc sine tempora c. i. v. h. t. s. l. allegoricos 8.12.1
dicit: debet etiam carmen meum florere inter tuos plures triumphos.
nam victores imperatores lauro, hedera coronantur poetae. vere-
cunde autem ait 'serpere', hoc est humiliter procedere. {⁴³alii ideo
lauri et hederae simul factam mentionem accipiunt, quoniam Apollo, 5
carminum deus, idem Liber pater putatur. quidam, sicut dictum est,
in Pollionem dictum tradunt, qui tunc Illyricum petebat, expugnaturus
Salonas et inde ad orientem ad Antonium profecturus. lauro autem
triumphantes coronantur, hedera poetae: Pollio et imperator est et poeta.
cur tamen triumphantes lauro coronentur, haec ratio est, quoniam apud 10
veteres a laude habuit nomen, nam laudum dicebant: vel <quod> hanc
in manu habuit Iuppiter, quando titanas vicit: vel quod ea arbore
praefracta milites, Fidenatibus victis, se coronassent sub Romulo: vel
quod semper vireat. hedera autem ideo coronantur poetae, quoniam
poetas saepe vino plurimo manifestum est uti, sicut et de Ennio ait 15
Horatius et lyrici omnes in suis carminibus loquuntur, et haec herba
nimium frigida est et vini calorem temperat: nam ideo et capiti inpo-
nitur. Varro ait, Liberum patrem propter calorem vini hedera coro-
natum. idem Varro etiam musas ait hedera coronari.}⁴³