ivngentvr iam grypes eqvis {⁴³utrum idem iugum subibunt, 8.27.1
ut dicuntur iungi iumenta, an coitu iungentur? grypes autem}⁴³ genus
ferarum in hyperboreis nascitur montibus. omni parte leones sunt,
alis et facie aquilis similes, equis vehementer infestae, Apollini
consecratae: {⁴³ideo 'iungentur iam grypes equis'}⁴³. aevoqve seqventi 5
id est accessu temporis non solum pulchrae deformibus nubent, sed
etiam contrariae naturae animalia iungentur. {⁴³notandum sane 'aevum'
hic pro tempore, ut ipse alibi "tantum aevi longinqua valet mutare
vetustas", Sallustius "in quis longissimo aevo plura de bonis
falsa in deterius composuit". alias 'aevum' pro annis, ut "vos o 10
quibus integer aevi sanguis".}⁴³