| mopse novas incide faces quae solent praeire nubentes | 8.29.1 |
| puellas. {⁴³corneae sane faces, quae quasi diutissime luceant: quas ra- | |
| piunt tamquam vitae praesidia; namque his qui sunt potiti diutius fe- | |
| runtur vixisse.}⁴³ sane Varro in aetiis dicit {⁴³sponsas}⁴³ ideo faces prae- | |
| ire, quod antea non nisi per noctem nubentes ducebantur a sponsis. | 5 |
| quas etiam ideo limen ait non tangere, ne a sacrilegio inchoarent, | |
| si depositurae virginitatem calcent rem Vestae, id est numini ca- | |
| stissimo, consecratam. idem Varro spargendarum nucum hanc dicit | |
| esse rationem, ut Iovis omine matrimonium celebretur, ut nupta | |
| matrona sit, sicut Iuno: nam nuces in tutela sunt Iovis, unde et | 10 |
| iuglandes vocantur, quasi Iovis glandes. nam illud vulgare est, | |
| ideo spargi nuces, ut rapientibus pueris fiat strepitus, ne puellae | |
| vox virginitatem deponentis possit audiri. modo tamen ideo ait | |
| 'sparge marite nuces', ut eum culparet infamiae: nam meritorii | |
| pueri, id est catamiti, quibus licenter utebantur antiqui, recedentes | 15 |
| a turpi servitio nuces spargebant, id est ludum pueritiae, ut signi- | |
| ficarent se puerilia cuncta iam spernere. unde et illud dictum est | |
| 'tibi ducitur uxor', id est sub tuo nomine aliis ducitur, ut eam non | |
| ipsi, sed aliis servituram esse significet, scilicet eius corruptoribus. | |
| {⁴³dicitur etiam ideo a novo marito nuces spargi debere, quod proiectae | 20 |
| in terram tripudium solistimum faciant, quod auspicium ad rem or- | |
| diendam optimum est: vel ideo a pueris aspergendas nuces cum stre- | |
| pitu et convicio flagitari, ne quid nova nupta audiat adversum, quo | |
| dies nuptiarum dirimatur. quidam putant, quod haec esca ad incitan- | |
| dam Venerem faciat. sane fabula de nucis origine talis est: Dion rex | 25 |
| Laconicae fuit, qui habuit uxorem Amphitheam, Pronactis filiam: quae | |
| cum Apollinem summo cultu et reverentia hospitio recepisset, ille re- | |
| munerari volens circa se hospitium cultum, tribus filiabus eorum, quae | |
| Orphe, Lyco et Caroea appellatae sunt, divinationem concessit, adiecto, | |
| ne proditrices numinum esse vellent neve quaererent quod esset nefas | 30 |
| scire. post Liber pater adveniens a Dione vel eius uxore receptus ho- | |
| spitio est, qui cum amata a se Caroea coitum miscuit. sed cum inde | |
| aegre Liber profectus esset, cogente amoris inpatientia denuo ad hospites | |
| redit, causam praetendens dedicandi fani, quod ei rex voverat. sed | |
| Lyco et Orphe, intellecto circa sororem Caroeam Liberi amore, eam | 35 |
| custodire coeperunt, ne cum Libero ei esset copia coeundi. quas cum | |
| Liber pater moneret terreretque, ut saltem praecepta Apollinis custo- | |
| dientes pertinacem diligentiam compescerent, videretque ab his et soro- | |
| rem acrius custodiri et suum secretum studiosius inquiri, Orphen et | |
| Lyco immisso furore ad Taygetum montem raptas in saxa convertit, | 40 |
| Caroeam vero, quam amaverat, in eodem monte in arborem sui nomi- | |
| nis vertit, quae latine nux dicitur: quod postea Diana ita factum La- | |
| conas docuit. unde templum Caryatidi Dianae a Laconibus consecra- | |
| tum est.}⁴³ |