| roscida mala matutini roris umore perfusa. {⁴³sane unde | 8.37.1 |
| melus graece traxerit nomen, fabula talis est: Melus quidam, in Delo | |
| insula ortus, relicta patria fugit ad insulam Cyprum, in qua eo tem- | |
| pore Cinyras regnabat, habens filium Adonem. hic Melum sociatum | |
| Adoni filio iussit esse, cumque eum videret esse indolis bonae, propin- | 5 |
| quam suam, dicatam et ipsam Veneri, quae Pelia dicebatur, Melo con- | |
| iunxit. ex quibus nascitur Melus, quem Venus propterea quod Adonis | |
| amore teneretur, tamquam amati filium inter aras praecepit nutriri. | |
| sed postquam Adonis apri ictu extinctus est, senex Melus cum dolorem | |
| mortis Adonis ferre non posset, laqueo se ad arborem suspendens vitam | 10 |
| finit: ex cuius nomine melus appellata est. Pelia autem coniux eius | |
| in ea arbore se adpendens necata est. Venus misericordia eorum mortis | |
| ducta, Adoni luctum continuum praestitit, Melum in pomum sui no- | |
| minis vertit, Peliam coniugem eius in columbam mutavit, Melum autem | |
| puerum, qui de Cinyrae genere solus supererat, cum adultum vidisset, | 15 |
| collecta manu redire ad Delum praecepit. qui cum ad insulam per- | |
| venisset et rerum ibi esset potitus, Melon condidit civitatem: et cum | |
| primus oves tonderi et vestem de lanis fieri instituisset, meruit ut eius | |
| nomine oves μῆλα vocarentur; graece enim oves μῆλα appellantur.}⁴³ |