| saevvs amor docvit quasi novam artem insinuavit et | 8.47.1 |
| infudit. et bene fabulam omnibus notam per transitum tetigit: | |
| quis enim ignorat Medeam, ab Iasone contemptam, suos filios in- | |
| teremisse? utitur autem optima moderatione: nam nec totum | |
| Amori imputat, ne defendat parricidam, nec totum matri, ne Amo- | 5 |
| rem eximat culpa; sed et illam quae paruit, et illum qui coegit, | |
| incusat. {⁴³alii hoc loco cum Amore matrem Venerem culpari volunt: | |
| eam enim crudelem, quia permittat; illum autem inprobum, quia supra | |
| modum noceat, ita ut <ad> parricidia quoque sui violentia plures in- | |
| pulerit.}⁴³ | 10 |