| vlvlae aves, ἀπὸ τοῦ ὀλολύζειν, id est a fletu, nominatae, | 8.55.1 |
| {⁴³quas vulgo ulucos vocant}⁴³. sit tityrvs orphevs vilissimus rusti- | |
| cus Orpheus putetur in silvis, Arion vero inter delphinas. {⁴³hic | |
| Arion, Lesbius, citharoedus optimus fuit: qui cum a Periandro, rege | |
| Corinthiorum, petisset, ut sibi liceret peragrare alias civitates, permissu | 5 |
| eius per multa oppida collectis beneficio cantilenae opibus, Corinthum | |
| petere coepit. in cuius necem cum nautae et servuli coniurassent, Apollo | |
| eum in somnis monuit, citharoedi habitu accepto canens cithara ut vi- | |
| taret insidias, auxilium ei non defuturum promittens. in quem cum | |
| coniuratorum manus involasset, petit ab eis Arion, ut sibi cithara ca- | 10 |
| nere liceret: quod cum ab illis permissum esset, ad eius cantilenam | |
| convenere delphines. is ubi somnio fidem factam vidit, in mare se | |
| praecipitavit, et exceptus ab uno delphine, ad Taenarum, Laconicae | |
| promuntorium, pervectus est ibique ad memoriam casuum suorum in | |
| templo Apollinis delphini signum insidentem se cum cithara posuit. | 15 |
| exinde Corinthum petiit et universa narravit. in tempore autem hoc | |
| etiam navis, in qua navigaverat, cum insidiatoribus supervenit. quos | |
| cum rex de Arione requisisset et illi eum mortuum mentirentur, pro- | |
| duci Arionem iussit, <ipsos autem cruci> adfigi. sed Apollo tam del- | |
| phinum quam citharam ob amorem Arionis inter sidera collocavit.}⁴³ | 20 |