| {⁴³dvcite pro 'adducite'. daphnin hunc Daphnin pulcherri- | 8.68.1 |
| mum inter pastores et ephebum et ab omnibus amatum feminis, sicut | |
| supra dictum est, multi scriptores adserunt: cuius mentionem | |
| Vergilius, peritus antiquitatis, non incassum locis plurimis facit. hunc | |
| igitur cum nympha Nomia amaret et ille eam sperneret et Chimaeram | 5 |
| potius sequeretur, ab irata nympha amatrice luminibus orbatus est | |
| deinde <in> lapidem versus: nam apud Cephaloeditanum oppidum sa- | |
| xum dicitur esse, quod formam hominis ostendat. alii hunc Daphnin | |
| Pimpleam amasse dicunt. quam cum a praedonibus raptam Daphnis | |
| per totum orbem quaesisset, invenit in Phrygia apud Lityersem regem | 10 |
| servientem, qui hac lege in advenas saeviebat, ut cum multas segetes | |
| haberet, peregrinos advenientes secum metere faceret victosque iuberet | |
| occidi. sed Hercules, miseratus Daphnidis, venit ad regiam et audita | |
| condicione certaminis, falcem ad metendum accepit eaque regi ferali | |
| sopito metendi carmine caput amputavit. ita Daphnin a periculo li- | 15 |
| beravit et ei Pimpleam, quam alii Thaliam dicunt, reddidit: quibus | |
| dotis nomine aulam quoque regiam condonavit.}⁴³ |