| effigiem dvco sic Dido "effigiemque toro | 8.75.1 |
| locat, haud ignara futuri". nvmero devs impare gavdet | |
| aut quicumque superorum, {⁴³iuxta Pythagoreos, qui ternarium nume- | |
| rum perfectum summo deo adsignant, a quo initium et medium et finis | |
| est}⁴³: aut {⁴³re vera}⁴³ Hecaten dicit, cuius triplex potestas esse perhibe- | 5 |
| tur, unde est "tria virginis ora Dianae": {⁴³quamvis omnium prope | |
| deorum potestas triplici signo ostendatur, ut Iovis trifidum fulmen, | |
| Neptuni tridens, Plutonis canis triceps. Apollo idem Sol, idem Liber. | |
| et quod omnia ternario numero continentur, ut parcae, furiae; Hercules | |
| etiam trinoctio conceptus; musae ter ternae: aut 'impare' quemadmo- | 10 |
| dumcumque: nam septem chordae, septem planetae, septem dies nomi- | |
| nibus deorum, septem stellae in septemtrione, et multa his similia. et | |
| impar numerus inmortalis, quia dividi integer non potest; par nume- | |
| rus mortalis, quia dividi potest: licet Varro dicat Pythagoreos putare, | |
| imparem numerum habere finem, parem esse infinitum; ideo medendi | 15 |
| causa multarumque rerum impares numeros servari}⁴³. 'impare' autem | |
| propter metrum ait: nam 'ab hoc impari' dicimus. |