| sparge molam far et salem. {⁴³hoc nomen de sacris tractum | 8.82.1 |
| est: far enim pium, id est mola casta, salsa—utrumque enim idem | |
| significat—ita fit: virgines Vestales tres maximae ex nonis Maiis ad | |
| pridie idus Maias alternis diebus spicas adoreas in corbibus messuariis | |
| ponunt easque spicas ipsae virgines torrent, pinsunt, molunt atque ita | 5 |
| molitum condunt. ex eo farre virgines ter in anno molam faciunt, | |
| Lupercalibus, Vestalibus, idibus septembribus, adiecto sale cocto et sale | |
| duro. igitur quod in sacris mola casta dicitur, ideo Vergilius in quinto | |
| Aeneidis "farre pio" enuntiavit: quid enim est pium nisi castum? | |
| quoniam 'piare' est propitiare, quod accidere non potest nisi caste in- | 10 |
| servitum erit rebus sacris. hic autem dicendo 'asperge molam' rem | |
| ipsam proprio nomine memoravit: unde in secundo Aeneidis et | |
| "salsae fruges" et in quarto "ipsa mola"}⁴³. incende bitv- | |
| mine l. id est lauros divino igne consume; nam bitumen ex ful- | |
| mine dicitur procreari: unde iuxta Babyloniam, quia frequentia ca- | 15 |
| dunt fulmina, hac re lacus redundant, adeo ut inde fabricent muros. |