sparge molam far et salem. {⁴³hoc nomen de sacris tractum 8.82.1
est: far enim pium, id est mola casta, salsa—utrumque enim idem
significat—ita fit: virgines Vestales tres maximae ex nonis Maiis ad
pridie idus Maias alternis diebus spicas adoreas in corbibus messuariis
ponunt easque spicas ipsae virgines torrent, pinsunt, molunt atque ita 5
molitum condunt. ex eo farre virgines ter in anno molam faciunt,
Lupercalibus, Vestalibus, idibus septembribus, adiecto sale cocto et sale
duro. igitur quod in sacris mola casta dicitur, ideo Vergilius in quinto
Aeneidis "farre pio" enuntiavit: quid enim est pium nisi castum?
quoniam 'piare' est propitiare, quod accidere non potest nisi caste in- 10
servitum erit rebus sacris. hic autem dicendo 'asperge molam' rem
ipsam proprio nomine memoravit: unde in secundo Aeneidis et
"salsae fruges" et in quarto "ipsa mola"}⁴³. incende bitv-
mine l. id est lauros divino igne consume; nam bitumen ex ful-
mine dicitur procreari: unde iuxta Babyloniam, quia frequentia ca- 15
dunt fulmina, hac re lacus redundant, adeo ut inde fabricent muros.