| ante sinistra cava monvisset ab i. c. '{⁴³ante sinistra' | 9.15.1 |
| indivise legendum. et dicendo 'monuisset' oscinem fuisse demonstrat. | |
| sane}⁴³ hoc ad auguralem pertinet disciplinam: augures enim designant | |
| spatia lituo et eis dant nomina, ut prima pars dicatur antica, | |
| posterior postica, item dextra et sinistra. modo ergo cornicem de | 5 |
| nulla harum parte venisse dicit, sed ab antica ad sinistram partem | |
| volasse et in cava ilice consedisse: quae res agrorum damnum signi- | |
| ficabat. ilex enim glandifera arbor est, quae quoniam vitiosa est, | |
| vitium possessionis ostendit fore per milites, clamore gaudentes et | |
| litibus, sicut cornix est: nam haec avis et clamore laetatur et alias | 10 |
| frequenter invadit. hoc ergo nunc dicit, augurio se esse admoni- | |
| tum, ut abstineret ab occursu litigiosi militis, qui retenturus fuerat | |
| possessionem. |