ante sinistra cava monvisset ab i. c. '{⁴³ante sinistra'
|
9.15.1
|
indivise legendum. et dicendo 'monuisset' oscinem fuisse demonstrat.
|
|
sane}⁴³ hoc ad auguralem pertinet disciplinam: augures enim designant
|
|
spatia lituo et eis dant nomina, ut prima pars dicatur antica,
|
|
posterior postica, item dextra et sinistra. modo ergo cornicem de
|
5
|
nulla harum parte venisse dicit, sed ab antica ad sinistram partem
|
|
volasse et in cava ilice consedisse: quae res agrorum damnum signi-
|
|
ficabat. ilex enim glandifera arbor est, quae quoniam vitiosa est,
|
|
vitium possessionis ostendit fore per milites, clamore gaudentes et
|
|
litibus, sicut cornix est: nam haec avis et clamore laetatur et alias
|
10
|
frequenter invadit. hoc ergo nunc dicit, augurio se esse admoni-
|
|
tum, ut abstineret ab occursu litigiosi militis, qui retenturus fuerat
|
|
possessionem.
|
|