| mantva vae miserae nimivm v. c. bene ingemit Mantua- | 9.28.1 |
| norum infelicitatem, quibus sola obfuit vicinitas Cremonensium— | |
| {⁴³nam}⁴³ Cassii, Bruti et Antonii copias Cremonenses susceperant—: | |
| quos etiam ipsos mire excusat, dicens 'miserae Cremonae', quae | |
| etiam si vellet, minime tamen tantis copiis posset resistere. 'ni- | 5 |
| mium' {⁴³autem}⁴³ 'vicina', id est usque ad periculum: {⁴³nam ortis bellis | |
| civilibus inter Antonium et Augustum, Augustus victor Cremonensium | |
| agros, quia pro Antonio senserant, dedit militibus suis: qui cum non | |
| suffecissent, his addidit agros Mantuanos, sublatos non propter civium | |
| culpam, sed propter vicinitatem}⁴³. | 10 |