| vario videor Varius poeta fuit: de hoc Horatius "Varius | 9.35.1 |
| ducit molle atque facetum", item "scriberis Vario fortis et | |
| hostium victor": nam Varus dux fuit, cui supra blanditur, {⁴³qui | |
| nulla carmina scripsit. nonnulli sane Alfenum Varum volunt, qui | |
| licet iuris consultus et successor Servii Sulpicii esset, etiam carmina | 5 |
| aliqua composuisse dicitur; sed hoc teste Horatio falsum est, qui Va- | |
| rium poetam laudat}⁴³. cinna digna etiam Cinna poeta optimus | |
| fuit, qui scripsit Smyrnam: quem libellum decem annis elimavit. | |
| {⁴³quibus tamen poetis negat suum ingenium comparandum.}⁴³ |