| hvc ades o galatea Theocriti versus sunt, quibus in- | 9.39.1 |
| ducit cyclopem usum, cum {⁴³in}⁴³ scopulo sedens amicam suam Gala- | |
| team de fluctibus invitaret ad terras. cyclops enim dicitur nym- | |
| pham amasse Galateam: quae cum Acin quendam pastorem amaret | |
| et Polyphemum sperneret, ille iratus Acin necavit. qui postea Ga- | 5 |
| lateae miseratione in fontem mutatus est, qui hodieque †latine | |
| Acilius dicitur {⁴³ab illius nominis derivatione}⁴³. qvis est nam lv- | |
| dvs i. v. '{⁴³ludus' voluptas. et}⁴³ ad maiorem terrarum laudem dicit in | |
| mari nullam esse voluptatem: nam haec est plena laus, quae etiam | |
| contrariarum rerum continet vituperationem. | 10 |