| {⁴³daphni, qvid antiqvos pro 'antiquorum'.}⁴³ daphni qvid | 9.46.1 |
| antiqvos s. s. o. ecce dionaei processit caesaris astrvm cum | |
| Augustus Caesar ludos funebres patri celebraret, die medio stella | |
| apparuit. ille eam esse confirmavit parentis {⁴³sui}⁴³: unde sunt versus | |
| isti compositi. 'Dionaei' autem longe repetitum est, a matre Ve- | 5 |
| neris Diona. sane 'astrum' graece dixit: nam stellam debuit dicere. | |
| {⁴³Baebius Macer circa horam octavam stellam amplissimam, quasi | |
| lemniscis, radiis coronatam, ortam dicit. quam quidam ad inlustran- | |
| dam gloriam Caesaris iuvenis pertinere existimabant, ipse animam pa- | |
| tris sui esse voluit eique in Capitolio statuam, super caput auream | 10 |
| stellam habentem, posuit: inscriptum in basi fuit 'Caesari emitheo'. sed | |
| Vulcanius aruspex in contione dixit cometen esse, qui significaret ex- | |
| itum noni saeculi et ingressum decimi; sed quod invitis diis secreta | |
| rerum pronuntiaret, statim se esse moriturum: et nondum finita ora- | |
| tione, in ipsa contione concidit. hoc etiam Augustus in libro secundo | 15 |
| de memoria vitae suae complexus est. et haec Moeris non ut sua, sed | |
| Vergilii refert, in honorem Augusti composita.}⁴³ |