| ECLOGA DECIMA. | |
| extremvm hvnc arethvsa m. c. l. Gallus, ante omnes | 10.1.1 |
| primus Aegypti praefectus, fuit poeta eximius; nam {⁴³et}⁴³ Euphorionem, | |
| ut supra diximus, transtulit in latinum sermonem, et amo- | |
| rum suorum de Cytheride scripsit libros quattuor. hic primo in | |
| amicitiis Augusti Caesaris fuit: postea cum venisset in suspicionem, | 5 |
| quod contra eum coniuraret, occisus est. fuit autem amicus Ver- | |
| gilii adeo, ut quartus georgicorum a medio usque ad finem eius | |
| laudes teneret: quas postea iubente Augusto in Aristaei fabulam | |
| commutavit. hic {⁴³autem}⁴³ Gallus amavit Cytheridem meretricem, li- | |
| bertam Volumnii, quae, eo spreto, Antonium euntem ad Gallias | 10 |
| est secuta: propter quod dolorem Galli nunc videtur consolari Ver- | |
| gilius. nec nos debet movere quod, cum mutaverit partem quarti | |
| georgicorum, hanc eclogam sic reliquit: nam licet consoletur in ea | |
| Gallum, tamen altius intuenti vituperatio est; nam et in Gallo in- | |
| patientia turpis amoris ostenditur, et aperte hic Antonius carpitur, | 15 |
| inimicus Augusti, quem contra Romanum morem Cytheris est in castra | |
| comitata. 'extremum laborem' non quod mihi laboriosum est— | |
| nam scribere apud poetas ludus est, ut "et ipsum ludere | |
| quae vellem"—, sed rem tibi laboriosam, scilicet ut nympha, | |
| virginitate gaudens, praestes de amoribus cantilenam. unde et ro- | 20 |
| gat, dicens 'concede', et verecunde 'pauca' postulat et eam adiurat | |
| etiam 'sic tibi cum fluctus subterlabere Sicanos'. per Arethusam | |
| autem musam Siculam, id est bucolicum Theocritium invocat car- | |
| men. sane 'Arethusa' secundum latinitatem in paenultima habet | |
| accentum, secundum rationem graecam in tertia a fine, sicut Creusa | 25 |
| et Κρέουσα. |