ECLOGA DECIMA.
  extremvm hvnc arethvsa m. c. l. Gallus, ante omnes 10.1.1
primus Aegypti praefectus, fuit poeta eximius; nam {⁴³et}⁴³ Euphorionem,
ut supra diximus, transtulit in latinum sermonem, et amo-
rum suorum de Cytheride scripsit libros quattuor. hic primo in
amicitiis Augusti Caesaris fuit: postea cum venisset in suspicionem, 5
quod contra eum coniuraret, occisus est. fuit autem amicus Ver-
gilii adeo, ut quartus georgicorum a medio usque ad finem eius
laudes teneret: quas postea iubente Augusto in Aristaei fabulam
commutavit. hic {⁴³autem}⁴³ Gallus amavit Cytheridem meretricem, li-
bertam Volumnii, quae, eo spreto, Antonium euntem ad Gallias 10
est secuta: propter quod dolorem Galli nunc videtur consolari Ver-
gilius. nec nos debet movere quod, cum mutaverit partem quarti
georgicorum, hanc eclogam sic reliquit: nam licet consoletur in ea
Gallum, tamen altius intuenti vituperatio est; nam et in Gallo in-
patientia turpis amoris ostenditur, et aperte hic Antonius carpitur, 15
inimicus Augusti, quem contra Romanum morem Cytheris est in castra
comitata. 'extremum laborem' non quod mihi laboriosum est—
nam scribere apud poetas ludus est, ut "et ipsum ludere
quae vellem"—, sed rem tibi laboriosam, scilicet ut nympha,
virginitate gaudens, praestes de amoribus cantilenam. unde et ro- 20
gat, dicens 'concede', et verecunde 'pauca' postulat et eam adiurat
etiam 'sic tibi cum fluctus subterlabere Sicanos'. per Arethusam
autem musam Siculam, id est bucolicum Theocritium invocat car-
men. sane 'Arethusa' secundum latinitatem in paenultima habet
accentum, secundum rationem graecam in tertia a fine, sicut Creusa 25
et Κρέουσα.