| qvae nemora {⁴³hinc carmen videtur incipere. et}⁴³ est quaedam | 10.9.1 |
| Theocriti ecloga, in qua suos amores deflere Daphnis inducitur: {⁴³vel | |
| ut alii, quidam pastor Daphnin amore mortuum deflet}⁴³. huius omnem | |
| ordinem ad hanc eclogam transtulit. saltvs habvere pvellae | |
| n. naidas nymphas simpliciter accipiamus: nam si proprie loquere- | 5 |
| tur, oreades diceret; naides enim fontium, oreades montium nymphae | |
| sunt. sane quia diximus easdem esse nymphas, quas etiam | |
| musas, videtur hoc dicere, quia, si cum ipso fuissent musae, id | |
| est si dedisset operam scribendis carminibus, non incidisset in tan- | |
| tas amoris angustias: {⁴³vel cur eum amantem musae deseruerint, cum | 10 |
| propter ingenium earum esset antistes}⁴³. |