stant et oves circvm scilicet circa Gallum, eius amo- 10.16.1
rem stupentes. sensus autem est: sicut oves, o Galle, circa te
stare non paenitet, ita nec te illarum paeniteat; nam etiam Adonis
quondam ovium extitit pastor. et quod ait 'nostri', miscuit suam
personam, ut frequenter facere consuevit: nam erat integrum 'tui 5
nec paenitet illas'. {⁴³alii 'paenitet' pudet accipiunt.}⁴³