| ibo et chalcidico qvae svnt m. c. v. c. p. s. m. a. | 10.50.1 |
| Euboea insula est, in qua est Chalcis civitas, de qua fuit Eupho- | |
| rion, quem transtulit Gallus. et hoc dicit: ibo et Theocritio stilo | |
| canam carmina Euphorionis. {⁴³alii dicunt ideo magis per Chalcidem | |
| Theocritum significari, quod de Chalcide profecti sint qui Naxum in | 5 |
| Sicilia condiderunt. alii volunt ipsum Theocritum de Sicilia ad Chal- | |
| cidem postea migrasse. circa hanc Chalcidem ille euripus est, qui | |
| septies in uno die aestu maris fluit ac refluit. sinus ipse, in quo supra | |
| dicta loca constituta sunt, Salganeus dicitur.}⁴³ |