{⁴³iam neqve hamadryades r. n. c. n. i. p. amantis animum 10.62.1
expressit, cui quod ante placuit, statim displicet.}⁴³ hamadryades
nymphae, quae cum arboribus et nascuntur et pereunt. qualis fuit
illa, quam Erysichthon occidit: qui cum arborem incideret, et vox
inde erupit et sanguis, sicut docet Ovidius. dryades vero sunt quae 5
inter arbores habitant, {⁴³oreades quae in montibus. sane ab ovibus
nymphae perimelides, a fluminibus naides, a pratis limonides, ab ali-
monia infantum curotrophae nominantur}⁴³. hoc autem ad superiora
pertinet, quia dixerat 'mixtis lustrabo Maenala nymphis'.
nec carmina nobis ipsa placent quia dixerat 'carmina pa- 10
storis Siculi modulabor avena'.