ite domvm satvrae v. h. i. c. verecunde se capellarum 10.77.1
dicit esse pastorem, id est vilissimorum animalium: nam bucolica
scribens, debuit se dicere boum esse pastorem; sed vitans arrogan-
tiam, ultimum se voluit esse, non principem in scribendis bucoli-
cis: {⁴³quamvis alii dicant, ideo eum etiam capellarum se memorasse pa- 5
storem, quod apud nonnullos de capris propter abundantiam lactis vel
fetuum maior fructus putetur, ut ipse ait "densior hinc suboles, hinc
largi copia lactis", et item "quo minor est illis curae mortalis
egestas"}⁴³.