| ECLOGA SECVNDA. | |
| Corydonis in persona Vergilius intellegitur, Caesar Alexis | 2.1.1 |
| in persona inducitur. ardebat id est inpatienter diligebat et | |
| alebat et laudabat. alexim dicunt Alexandrum, qui fuit servus | |
| Asinii Pollionis, quem Vergilius, rogatus ad prandium, cum vidis- | |
| set in ministerio omnium pulcherrimum, dilexit eumque dono ac- | 5 |
| cepit. Caesarem quidam acceperunt, formosum in operibus et gloria. | |
| alii puerum Caesaris, quem si laudasset, gratam rem Caesari fe- | |
| cisset. nam Vergilius dicitur in pueros habuisse amorem: nec enim | |
| turpiter eum diligebat. alii Corydona, Asinii Pollionis puerum, | |
| adamatum a Vergilio ferunt, eumque a domino datum; Corydona | 10 |
| a Vergilio ficto nomine nuncupari ex eo genere avis, quae cory- | |
| dalis dicitur, dulce canens; Alexin vero puerum quasi sine respon- | |
| sione ac superbum; hunc autem dilectum fuisse Pollionis, et Ver- | |
| gilium gratum se futurum existimasse, si eum laudaret, cuius forma | |
| Pollio delectabatur, qui eo tempore transpadanam Italiae partem | 15 |
| tenebat et agris praeerat dividendis. |