| alia serpyllvmqve herbas calidas, quae aestum repel- | 2.11.1 |
| lunt: nam, ut etiam Plinius dicit in naturali historia, "omnis me- | |
| dicina aut a contrario aut a simili quaeritur": unde etiam | |
| calor potest aut frigore aut alio calore depelli. hinc est quod in | |
| ultima ecloga, cum amator remedium quaerat ardori, dicit se itu- | 5 |
| rum aut ad Scythiam aut ad Aethiopiam, ut "Aethiopum | |
| versemus oves sub sidere cancri". sane serpyllus herba est, | |
| quam Graeci herpyllon dicunt: in multis enim nominibus, quae in | |
| Graeco aspirationem habent, nos pro aspiratione 's' ponimus: inde | |
| est pro herpyllo 'serpyllum', pro hex 'sex', pro hepta 'septem'. | 10 |
| rapido aestv vehementi, ferventi. 'fessis' autem vel aestu vel | |
| labore. |